- EVEPHENUS
- EVEPHENUSPhilosophus Pythagoreus, quod Metapontios a foedere, et societate alienos reddidisset, a Dionysio maiore in potestatem redactus, et morte damnatus est. Ille nihil tunc perterritus, ad Dionysium; Decretis, inquit, pareo; verum quia sororem adhuc inelocatam habeo, eam prins in Paro alicui nuptum dare decrevi. Itaqueve in Patriam tendam breviqueve redux mortem oppetam. Omnibus ob hunc sermonem effusis in risum, Dionysius quoqueve admirabatur, et interrogabat; Ouisnam igitur pro te sponsurus est: Ille vadem, inquit, mortis dabo, Eucritumque arcessitum vadem stetit. Qui admodum lubens hanc pro morte sponsionem recepit, transigens, ut ille digressus intra sex mensium spatium reverteretur: se vero ibidem permanentem interea temporis custodiri iussit. Admirandum quidem factum erat, verum longe mirabilius aliud consecutum est. Etenim post sex menses, is qui eum vadem dederat, collocatâ sorore suâ reversus in Siciliam se ipsum Tyranno restituit, iussitqueve vadem dimitti. Dionysius utriusque virtutem supra modum complexus, et admiratus ambos liberos dimisit: petiitque ut datâ fide Tertium ipsum in amicitiam suam adscriberent, et apud se manerent, praesentibusque bonis una fruerentur. Qui animum quidem Tyranni propositumque comprobavêrunt: at petebant, si vitam sibi concedere vellet, reverti se ad consuetas cum adolescentibus exercitations. Dionysius hoc facto multos Italos adduxit, ut maiorem sibi fidem haberent. Polyaen. l. 5. in Dionysio com. CCXI.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.